monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 198

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 198
Qui autem eodem modo in hanc contraria fornicatione peccaverit cum muliere, voracissimus lupus in ista perversitate sua est. Quomodo? Nam ut homo ille contrarius et molestus esset hominibus, qui pulcherrimas et mundissimas epulas habens eas abiiceret, et stercus quod in egestione hominis egreditur comederet: ita etiam et isti indigni et immundi coram me sunt; quoniam rectam institutionem coniunctionis in muliere deserunt, et alienam praevaricationem in ea quaerunt.